Article Two Variety of Finishes
Lamentationes ALEPH quomodo sedit sola civitas plena populo facta est quasi
vidua domina gentium princeps provinciarum facta est sub tributo BETH .
Plorans ploravit in nocte et lacrimae eius in maxillis eius non est qui
consoletur eam ex omnibus caris eius omnes amici eius spreverunt eam et .
Facti sunt ei inimici GIMEL migravit Iuda propter adflictionem et
multitudinem servitutis habitavit inter gentes nec invenit requiem omnes
persecutores eius adprehenderunt eam inter angustias DELETH viae. Sion lugent
eo quod non sint qui veniant ad sollemnitatem omnes portae eius destructae
sacerdotes eius gementes virgines eius squalidae et ipsa oppressa
amaritudine HE facti sunt hostes eius in capite inimici illius locupletati
sunt quia Dominus locutus est super eam propter multitudinem iniquitatum
eius parvuli eius ducti sunt captivi ante faciem tribulantis VAV et egressus
est a filia Sion omnis decor eius facti sunt principes eius velut arietes
non invenientes pascuam et abierunt absque fortitudine ante faciem
subsequentis ZAI recordata est. Hierusalem dierum adflictionis suae et
praevaricationis cum caderet populus eius in manu hostili et non esset
auxiliator HETH peccatum peccavit Hierusalem propterea instabilis facta est
omnes qui glorificabant eam spreverunt illam quia viderunt ignominiam eius
ipsa autem gemens et conversa retrorsum deposita est vehementer non habens
consolatorem vide. Domine adflictionem meam quoniam erectus est inimicus IOTH
manum suam misit hostis ad omnia desiderabilia eius quia vidit gentes
ingressas sanctuarium suum de quibus praeceperas ne intrarent in ecclesiam
tuam. CAPH omnis populus eius gemens et quaerens panem dederunt pretiosa
quaeque pro cibo ad refocilandam animam vide Domine considera quoniam facta
sum vilis LAMED o vos omnes qui transitis per viam adtendite et videte si
est dolor sicut dolor meus quoniam vindemiavit me ut locutus est Dominus in
die irae furoris sui. MEM de excelso misit ignem in ossibus meis et erudivit
me expandit rete pedibus meis convertit me retrorsum posuit me desolatam
tota die maerore confectam NUN vigilavit iugum iniquitatum mearum in manu
eius convolutae sunt et inpositae collo meo infirmata est virtus mea dedit
me Dominus in manu de qua non potero surgere SAMECH abstulit omnes
magnificos meos Dominus de medio mei vocavit adversum me tempus ut
contereret electos meos torcular calcavit. Dominus virgini filiae Iuda AIN
idcirco ego plorans et oculus meus deducens aquam quia longe factus est a me
consolator convertens animam meam. FE expandit Sion manus suas non est qui
consoletur eam mandavit Dominus adversum Iacob in circuitu eius hostes eius
facta est Hierusalem quasi polluta menstruis inter eos SADE iustus est
Dominus quia os eius ad iracundiam provocavi audite obsecro universi populi
et videte dolorem meum virgines meae et iuvenes mei abierunt in captivitatem.
COPH vocavi amicos meos et ipsi deceperunt me sacerdotes mei et senes mei in
urbe consumpti sunt quia quaesierunt cibum sibi ut refocilarent animam suam
RES vide Domine quoniam tribulor
|